Bellum Civile Americanum
E Vicipaedia
Bellum Civile Americanum seu bellum secessionale gestum est usque ab 12 Aprilis anni 1861i ad paene eundem diem anno 1865o inter civitates CFA septentrionales foederatione seu unione coniunctas et civitates meridionales confoederatione coniunctas.
Praeses civitatum septentrionalium fuit Abraham Lincoln, meridionalium quae rebellabant Jeffersonius Davis.
Magister militum praeclarus apud septentrionales fuit Ulixes S. Grant, apud meridionales Robertus Eduardus Lee.
Rebellione civitatum meridionalium debellata civitates foederales Americae reconciliatae sunt.
In bello dimicatum est de foederationis integritate et de liberatione hominum nigrorum seu Aethiopum qui in civitatibus meridionalibus servi erant. Post bellum institutum servitutis in Civitatibus Foederatis Americae abolitum est.