Ascensionis Domini
E Vicipaedia
Ascensionis Domini die memoratur secundum religionem Christianam ascensio Iesu dei filii rursus ad Patrem in coelo. Festum Christianum est quadragesima die post dominicam paschalem more vetere et die dominica paschali et ipsa die ascensionis numeratis. Semper ergo haec dies est dies Iovis.
Anno 2008o dies ascensionis et Kalendae Maiae seu Dies Laboris in idem diem incidunt. Eiusmodi proximus dies fuit anno 1913o et erit anno 2160o.
[recensere] Feria
Ascensionis Domini ex lege feria est in Germania, Helvetia, Austria, Suecia, Belgia, Dania, Finnia, Francia, Groenlandia, Haitia, Indonesia, Islandia, Columbia, Lichtensteno, Luxemburgo, Madagascaria, Namibia, Nederlandia et Norvegia.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad ascensionem domini spectant. |