Web - Amazon

We provide Linux to the World

ON AMAZON:


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Obiectivismus - Vicipaedia

Obiectivismus

E Vicipaedia

Succurre labori...

Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est, qui gratias maximas cuique agebit, qui sibi interea opes ferre dignetur.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.

Obiectivismus est schola philosophica, a philosopha Ayn Rand saeculo XX orta, quae multum exponit de metaphysica, epistemologia, ethica, civilitate, et aesthetica.

Obiectivismus contendit: realitatem separatam a mente exsistere, omnes homines per sensus huic realitati conecti, homines mensuris omissis notiones validas formare et scientiam perceptione acquirere, causam vitae propriae moralem esse beatudinem rationalem propriam persequendam, unicum systema sociale cum hac moralitate congruentem capitalismum esse, atque veram artis causam esse scientiam aestimationesque in formam tractabilem convertere.[1]

Scientia, secundum Obiectivismum, non est simpliciter ab experientia, nec sola in mente: scientia ab realitate per logicam derivatur. Logica, secundum Rand, est methodus realitatis prioritatem super animo plane agnoscendi, et obiectivitas constat in logicam sequendo. Propter obiectivitatis partem in philosophia praestabilem, nomen Obiectivismus Ayn Rand suae philosophiae dedit.[2] Alterum nomen fuerat existentialismus, sed iam hoc nomine Kierkegaard et Nietzsche usi sunt ad suam philosophiam appellandam.[1]

Index

[recensere] Metaphysica

Solent tractare metaphysicae multarum philosophiarum de theoriis ontologicis ubi explicatur de natura mundi universi, origine mundi universi, deo, natura hominis, etc. Obiectivismus autem negat de mundi universi natura origineque tractare esse metaphysicae partem. Metaphysica Obiectivistica exclusive tractat de axiomatis philosophicis. Haec axiomata secundum Rand denotant illas veritates philosophicas quae nemimem potest probare nec contradicere, quia ab eis omnes probationes dependent.

[recensere] Axiomata principalia philosophica secundum Obiectivismum

Asiomata sunt principia cui sola per dictas ostensivas circularesque definiri possunt. Ad axiomata definienda definitiones communes non serviunt quia omnes definitiones axiomata praesumunt.

Secundum Obiectivismum, sunt tria axiomata principalia:

  • De existentia: Quid est, est. A est A. Existentia est existentia.
  • De agnitione: Agnitio est agnoscere. Animus quod est agnoscit.
  • De identitate: Quid est, aliquid est. Haec res contra illam rem.

[recensere] Axiomata corollaria

Sunt etiam axiomata corollaria sicut

  • De causalitate
  • De libero arbitrio
  • De non-contradictione
  • De natura existentiae primaria
  • De validitate sensus

[recensere] De proposito axiomatorum

De natura axiomatorum, Obiectivismus magnopere discrepat cum philosophiis rationalistis, quod in Obiectivismo propositum numquam fuit conclusiones philosophicas ab axiomatis deducere. Ab axiomatis omnes conclusiones derivare est, secundum Rand, lapsio vel vitii genus.

Rand docuit omnes errores epistemologicos, et inductivos et deductivos, provenire ex axiomata philosophica non observando; homines autem, si conclusiones cum axiomatis componant, tales errores possunt detegere et corrigere.

Unicum igitur axiomatorum philosophicorum propositum est adiuvare homines suos errores detegere. Ab ea perspectiva, axiomata philosophica quippe sunt maximi momenti ad epistemologiam, quae leges quo de modo homines scientiam certam potiuntur definit.

[recensere] Epistemologia

Epistemologia est disciplina philosophica quae scientiae naturam investigat. Logica, ars cogitandi et pars epistemologiae, praebet duos aspectus: deductivus et inductivus. De deducendo Aristoteles et alii multum longe iam cognoverunt, sed problema de notiones inducendo certitudine diu usque hodie disputaverunt. Problematis pars quae ad notiones conceptas pertinet dicitur problema universalum. In suo libro Prooemium De Epistemologia Obiectivistica[2] Rand novam solutionem ostendit, per analogiam cum mathematica, quod nos notiones formamus magnitudines mensas omittendo.

[recensere] De obiectivitate

Obiectivitas secundum Rand constant in eligendo methodum quae semper prioritatem dat realitati super animo.[3] Quia axiomata philosophica sunt illa principia quae relationem inter animum et realitatem definiunt, methodus eligendus, ut homines scientiam obiectivam potiuntur, est quae axiomata philosophica sequitur: ratio et logica. Non oportet nos affectibus duci, quia affectus non sunt cognitionis instrumenta.

[recensere] De vera, falsa et arbitraria

Obiectivismus subscribit ad theoriam ubi omnes veritates proveniunt ex correspondentia inter notiones et realitatem. Secundum Rand, sunt tria notionum genera:

  • notiones verae, quae realitati correspondent, omni evidentia veritatem indicante, nulla evidentia contraindicante, ut sine contradictione eas possimus integrare in nostram scientiam.
  • notiones falsae, quae aliquid in realitate contradicunt, ut eas non possimus sine contradictione integrare in nostram scientiam.
  • notiones arbitrariae, quae omne carent evidentia per quam potueramus cernere, si notio vera aut falsa sit.

[recensere] Quomodo notiones formamus: discriminando et integrando

Notiones formamus, secundum Rand, discrepantias et similitudes inter res animadvertendo.[4] Cum similitudines inter multas res obtueemur, hae res in notionem componemus. Cum dissimilitudines contemplamur, res in notiones distinctas separamus.

Puer, exempli gratia, cum similitudinem inter patres suos et alteros homines videt, notionem hominis separat a notione patris. Cum puer apud homines deinde dissimitudines inter mulierem et virem videt, notiones viris et mulieris format. Hic processus dicitur discriminare.

Etiam habemus processum per quam res distinctas in notionem quandam unimus, qui dicitur integrare. Puer, exempli gratia, canem, hominem, et columbam videt esse similes, quampropter notionem animalis format.

[recensere] De magnitudines omittendo

Secundum Obiectivismum, similitudo est quando duae vel plures res existentes eadem adiuncta tenent gradu distincto.[4] Cum has res in notionem integramus, adiunctum specificamus sed eius gradum vel magnitudinem vel quantitatem omittimus.

Exempli gratia, cum longitudinis notionem formamus, stylum, rudem, regulam, hominem altum componendo, specificamus aliquam longintudinem habendum esse, dum omittemus longitudinis magnitudinem particularem.

Similariter, res discriminamus per adiuncta communia, cuius gradus inter res discrepat, vel per adiuncta additionalia specificata.

Exempli gratia, omnes homines sexum habent, sed vir sexum masculinum habet, mulier feminimum.

[recensere] De definitionibus et vocabulis

[recensere] Cur notiones sunt necessariae

[recensere] Possumusne amorem commetiri?

[recensere] De certitudine

Certitudo dicitur affectus qui provenit cum nostra scientia plane confidemus. Quamquam multis in philosophiis certitudo omniscientiam aut fidem mysticam requirit, neutram requirit Obiectivismus, qui tenet certitudinem simpliciter provenire quandoque ad veritatem comperiendam omnes leges epistemologicas sequimur.

Secundum Rand, dum aestimamus si notio est vera aut falsa, notio illa dicitur incerta. Aliquando, cum sufficiente evidentia caremus ut correspondentia realitati plane demonstrari potest, notio diu potest manere incerta. notio autem incerta a arbitraria magnopere discrepat, quia notio incerta pro ea aliquam evidentiam habet, dum notio arbitraria plane nulla evidentia pro ea potest habere.

[recensere] Ethica

[recensere] De ratione, affectibus et hominis natura

[recensere] Cur vita requirat valores

[recensere] De delicia et dolore

[recensere] De bono et malo

[recensere] Valores cardinales

Secundum Obiectivismum, sunt tres valores cardinales:[5]

  • Ratio
  • Causa
  • Sui aestimatio

[recensere] Virtus

Secundum Obiectivismum, sunt septem virtutes principales:[1]

  • Rationalitas, quae constat in agnoscendo et concedendo rationem nobis esse unicam scientiae fontem, unicum valoribus iudicandi modum, et unicum directorem ad res agendas.[6]
  • Independentia [6]
  • Sinceritas[6]
  • Probitas [6]
  • Iustitia[6]
  • Industria [7]
  • Superbia[8]

[recensere] De laetitia et egoismo

[recensere] De libertatis iure

De commercii liberi beneficio

[recensere] De coitu

[recensere] Civilitas

[recensere] De vivendi iure

[recensere] De iuribus

[recensere] Cur civitates habeamus

[recensere] De capitalismo

[recensere] Aesthetica

[recensere] De functione artis psychoepistemologica

[recensere] De aestimationibus metaphysicalibus

[recensere] Quomodo artista artem creat: argumentum et stylus

[recensere] De schola romantica-realista

[recensere] Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 Leonard Peikoff, "Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand" (Obiectivismus: Philosophia eius Ayn Rand), Meridian, 1993, ISBN 978-0452011014.
  2. 2.0 2.1 Ayn Rand, "Introduction to Objectivist Epistemology" (Prooemium De Epistemologia Obiectivistica), 1967; Meridian, ISBN 0-452-01030-6.
  3. "Objectivity is both a metaphysical and an epistemological concept. It pertains to the relationship of consciousness to existence. Metaphysically, it is the recognition of the fact that reality exists independent of any perceiver's consciousness. Epistemologically, it is the recognition of the fact that a perceiver's (man's) consciousness must acquire knowledge of reality by certain means (reason) in accordance with certain rules (logic)." --[http://www.aynrandlexicon.com/lexicon/objectivity.html "Who Is the Final Authority in Ethics?" The Objectivist Newsletter, Feb. 1965, 7.]
  4. 4.0 4.1 http://www.aynrandlexicon.com/lexicon/conceptformation.html
  5. Galt's Speech, For the New Intellectual, 128.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice): "The Objectivist Ethics," The Virtue of Selfishness, 440.
  7. Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice):Atlas Shrugged p. 946
  8. Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice):"The Objectivist Ethics," The Virtue of Selfishness, 27.

[recensere] Nexus Externus

Static Wikipedia 2008 (March - no images)

aa - ab - als - am - an - ang - ar - arc - as - bar - bat_smg - bi - bug - bxr - cho - co - cr - csb - cv - cy - eo - es - et - eu - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - frp - fur - fy - ga - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - jbo - jv - ka - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - ms - mt - mus - my - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nn - -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -
https://www.classicistranieri.it - https://www.ebooksgratis.com - https://www.gutenbergaustralia.com - https://www.englishwikipedia.com - https://www.wikipediazim.com - https://www.wikisourcezim.com - https://www.projectgutenberg.net - https://www.projectgutenberg.es - https://www.radioascolto.com - https://www.debitoformativo.it - https://www.wikipediaforschools.org - https://www.projectgutenbergzim.com