Navis
E Vicipaedia
Navis (-is, f.) est vehiculum aquaticum, plerumque magna res constructa ut potest aquae innare, et praesertim mare navigare. Confer linter.
In mundo occidentali, naves primo ab Aegyptiis constructae sunt ut navigarent ad Cretam insulam et in Punt, terram in Africa orientali.
Index |
[recensere] Navis partes
Partes navis sunt:
[recensere] Partes immobiles vel fixae
- Antemna velum fert.
- Carina, quae est basis navis.
- Insigne, quo navis agnoscitur
- Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Antemna ad malum est.
- Puppis, quae est posterior pars navis
- Prora, quae est anterior pars navis
- Rostrum, quod est anterior pars navis militaris
[recensere] Partes mobiles
- Ancora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas.
- Remi, quibus navis a remigibus acta est.
- velum
[recensere] Navium genera
Plura sunt genera navium, aliae sunt apertae, aliae tectae, seu constratae, sunt longae, onerariae, rostratae, fluviatiles, speculatoriae, actuariae, piscatoriae, etc.
- navis actuaria
- navis bellica
- navis epibathica[1]
- navis longa
- navis lusoria
- navis aeroplanigera
- navis mercatoria
- navis oneraria
- navis piscatoria
- navis tecta
- navis turrita
- ponto
- speculatoria (scilicet navis)
[recensere] Nautarum genera
Plura sunt genera nautarum, scilicet:
- navis praefectus, nauarchus
- gubernator
- nauta
- remex
- remigium grex remigium est.
- celeuma (-tis, n.) grex remigium est.
[recensere] Imagines navium
Navis biremis classis Romanae |
Navis Sinensis |
[recensere] Proverbium et verba
- Navem perforat, qua ipse navigat.
- navibus atque quadrigis: cum totis viribus
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. tomus 42, 2006, fasc. 163
[recensere] Nexus externi
Vide Navis in Victionario. |