Evolutio Hominis
E Vicipaedia
Homo sapiens est species mammalium. Circiter ante 50 000 000 primates ex insectivoribus evoluti esse dicuntur. Primates a priori in arboribus silvarum vivebant.
Circiter ante 20 000 000 annorum primates primi vitam terrestriam degere coepere.
Sahelanthropus tchadensis et Orrorin tugenensis, qui ante 6 000 000 annorum vivebat, erat species prima familiae hominidarum. Africa est locus proprius evolutionis hominidarum familiae et generum eius.
Circiter ante 6 000 000 annorum hominidae iam similes homini sapienti erant. Eius temporis Australopithecus afarensis nobis notus est. Postea Australopitheci robustus, africanus, boiseique evoluti sunt. Australopitheci erant bipedes; volumen cerebri erat circiter D centimetrum cubicorum, quod est proximum cerebri volumini generis Pongonis.
Prima species generis hominis erat Homo rudolphensis, qui ante 2 000 000 annorum vivebat. Aliae species generis Hominis ante 2 vel 1 000 000 annorum erant Homo habilis et Homo erectus. Cerebri volumen speciei Hominis rudolphensis erat circiter 775 centimetrum cubicorum.
Homo erectus erat species cerebro maximo hominum antiquorum affecta. Volumen cerebri circiter erat 900 centimetrorum cubicorum. Anatomia erat magis moderna quam in aliis speciebus eiusdem temporis.
Ea species erat quae prima ex Africa in alias continentes migravit. Inventa sunt exemplaria non modo in Africa, sed etiam in Asia (Iava, ibi specimen erat, quod specimen proprium speciei est) et in Europa (ante 1 000 000–100 000). Homo erectus in Europam migravit, ubi noto est ut Homo antecessor.
Ex Homine erecto species evolutae sunt:
- Homo sapiens sapiens, qui et species nostra et Africanus est.
- Homo floresiensis, qui erat Asiaticus.
Ex Homine antecessore species evolutae sunt:
- Homo heidelbergensis, qui erat Europaeus
- Homo neanderthalensis, qui erat etiam Europaeus et ex homine heildelbergense pervenit.
Homo antecessor aut Homo heidelbergensis aut Homo sapiens neanderthalensis in Europa non erant maiores hominis Europaei hodierni. Africa erat cunabula generis Hominis sapientis sapientis. Exemplaria prima ante II centena milia annorum in Africa vivebant. Circiter ante C milia annorum, Homo sapiens sapiens in Europa advenit et in Asia. Circiter ante 3000 000 annorum, Homo sapiens sapiens ex Asia in Americam septentrionalem migravit.
Nonnulli homines, qui creationistae nominantur, evolutionem specierum dubitant, sed potius clamant hominem, animalia, plantas intra tempus breve a divinitate sua creatos esse, ut narratur in Biblia Sacrorum in primo capite libri Genesis.
[recensere] Species hominis
- Prima hominidarum
- Aegyptopithecus
- Sahelanthropus tchadensis
- Orrorin tugenensis
- Ardipithecus kadabba
- Ardipithecus ramidus
- Australopithecus
- Australopithecus anamensis
- Australopithecus afarensis
- Australopithecus africanus
- Australopithecus garhi
- Paranthropus
- Paranthropus aethiopicus
- Paranthropus boisei
- Paranthropus robustus
- Homo
- Homo habilis
- Homo erectus
- Homo ergaster
- Homo heidelbergensis
- Homo sapiens idaltu
- Homo floresiensis
- Homo neanderthalensis
- Homo sapiens