Bibliotheca Universitatis Graecensis
E Vicipaedia
Bibliotheca Universitatis Graecensis, pars Universitatis Graecensis, maxima et scientifica et publica bibliotheca Styriae et tertia magnitudine Austriae est.
Index |
[recensere] Historia
Origo Bibliothecae Universitatis Graecensis bibliotheca scholae est, quae anno 1573 impulsu Caroli II archiducis Austriae Interioris sodalibus Societatis Iesu instituta est. Papa Gregorius XIII huic scholae iura universitatis decernavit. Eo ipso bibliotheca statum bibliothecae universitatis accepit. Anno 1782 hic status ab Iosepho II imperatore abrogatus est, sed 45 annos post Franciscus II imperator omnia iura restituit. Anno 2004 partes medicae bibliotheca separata novae Universitatis Medicae factae sunt.
[recensere] Bibliothecarii
Tempore conversionis in publicam administationem duo bibliothecarii in universitate laboraverunt: moderator et adiutor. Initio saeculi 10 bibliotheca 17 operarios habuit, quorum 8 officiales scientiales fuerunt. Usque ad annum 2000 numerus in Bibliotheca Universitatis Graecensis laborantium ad 120 auctus est.
Moderatores Bibliothecae Universitatis Graecensis sub administratione publica | |
1773-1774 | Josephus Bardarini (*1708; †1791), professor theologiea et philosophiae, rector universitatis |
1775-1778 | Richardus Tecker (*1723; †1798), professor dogmaticae |
1778-1783 | Franiscus de Paula Tomicich (*1729), professor iuris canonici, rector universitatis |
1783-1797 | Augustinus Herz |
1798-1814 | Josephus Aloisius Jüstel (*1765; †1832), professor theologiae moralis, rector universitatis |
1817-1832 | Marcus Sandmann (*1764; †1832), scriptor |
1833-1852 | Johannes Krausler (†1852) |
1853-1861 | Leopoldus Michelitsch |
1861-1866 | Carolus Kreutzer |
1866-1880 | Ignatius Tomaschek |
1880-1895 | Aloisius Müller (*1835; †1901), rerum Hebraicarum studiosus |
1895-1903 | Guilielmus Haas (*1842; †1918), deinde moderator Bibliothecae Universitatis Vindobonensis |
1903-1910 | Antonius Schlossar (1849; †1942), iuris consultus |
1910-1919 | Johannes Peisker (*1851; †1933), deinde Pragae professor historiae socialis et oeconomicae |
1919-1924 | Ferdinandus Eichler (*1863; †1945), professor rerum bibliothecarium |
1924-1933 | Jacobus Fellin (*1869; †1951) |
1934-1945 | Franciscus Gosch (*1884; †1952), archaeologus et rerum Slavicarum studiosus |
1945-1953 | Wolfgang Benndorf (*1901; †1959) |
1954-1971 | Erhard Glas (*1906; †1992) |
1972-1988 | Franciscus Kroller (*1923; †2000), iuris consultus |
1989-2006 | Sigrid Reinitzer (*1941), moderatrix Bibliothecae Universitatis Graecensis prima |
2004- | Werner Schlacher (*1955) |
[recensere] Possessiones
Principio millenii tertii Bibliothecae Universitatis Graecensis prope trecies centena milia librorum imprimorum, plus 200 manuscripta, fere 1200 incunabula, 1400 scripta periodica currentia, multas reliquias hominum litteratorum fuerunt.
[recensere] Fontes
Fontes in lingua Germanica vel Anglica scriptae in pagina propriae linguae datae sunt. Nexus in columna sinistra sita est.