Virus
E Vicipaedia
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
Virus (-i, n., pl.: vira):
- Virus in chemica mucus est,
- Virus venenum est,
- Virus obiectum ex acido deoxyribonucleinico et proteinis non vivens, sed multiplicans in cellulis apparatis eorum biochemicis utens est,
- Virus programma est, quod multiplicatur sicut virus biologicum.
Vide etiam: Chemica - Biologia
[recensere] De etymologia et grammaticis
Est disputatio de declinatione huius nominis. Genus esse neutrum constat. Auctores scriptorum antiquorum pluralem non scribebant, quia hoc nomine utebantur modo in sensu muci aut veneni. Genetivo utebantur in formis duabus: "viri" (saepissime) et "virus" (tantum apud Ammianum). Est quaestio quid sit numerus pluralis huius nominis, nam plerumque singularis in usu habetur. Sed regimen sanitatis Salernitanum praebet pluralem virus. Tamen secundum normas grammaticas his formis utendum esse videtur: vira, virorum eqs.