Universitas Stanfordiensis
E Vicipaedia
Universitas Lelandi Stanfordi Iunioris, saepe Universitas Stanfordiensis, est universitas privata Americana. Universitas Stanfordiensis (Stanfordi, iuxta oppidum Palum Altum) se agit cor Vallis Siliconis et geographicum et historicum. Famosissimam et notissimam apud universitates mundi esse existimatur, praeeminens studi et ludi.
[recensere] Historia
Dictum universitatis est "Die Luft der Freiheit weht," quod germanice "aura libertatis spirat" redditur. Fons dicti est prolatio Latina Hutteni (Ulrich von Hutten), qui Reformationem Ecclesiae laudens scripsit, "videtis illam spirare libertatis auram." [1]
Universitas condita est gubernatore Californiae Lelando Stanfordo et uxore Ioanna, et secundum filium mortuum Lelandum Iuniorem nominata. Apud cognoscentes et amicos Universitas "fundus" appellatur; hoc agnomen ostendit originem scholae esse fundum equinum Stanfordorum.
Aedificia antiqua universitatis structa sunt Carolo Allertonia Coolitia per rationem neo-Romanam doctoris sui Richardsoni, plenam aedificiis lapideis conexis porticibus arcuum semicircularium. Sequuntur aedificia recentiora rationem colonicam Hispanicam saepe in California inventam, ferentia tecta tegulis rubris. Narratur tecta rubra electa esse ut filius Lelandus pulchrum visum de caelo intuitus sit.
[recensere] Stanfordiensis Particularum Accelerator
Notum est hanc universitatem habere magnum particularum accelerator SLAC vocatum, quod quam plurimos experimentos ad physicam particularum minimarum pertinentes iam annis multis optime efficit.