Pulsar
E Vicipaedia
Pulsar (-is, n.), cuius nomen oritur ex verbo Anglico Pulsating radio source (fons radioelectricus pulsans), est stella neutronibus rapide volvens et cuius radii electromagnetici intervallis constantibus pulsant. Pulsaria arcte coniunguntur magnetaribus ; differunt autem intensitate campi magnetici.
[recensere] Origo
Pulsaria reperta sunt anno 1967 ab Iocelyna Bell et Antonio Hewish Cantabrigiae cum radiotelescopo uterentur ad studendum scintillanti aspectui quasarum. Signum constantissimum invenere, quod brevibus impulsibus post paucas secundas redientibus constitueretur. Origo terrestris signi exclusa erat nam omnis novus exortus die sideris nec die solis erat. Inaudita res tandem explicata est signo emisso stella neutronibus rapide volventi. Impulsus erant (et adhuc sunt) emissi omni 1,3373 secunda, quae autem regularitas omnem aliam rem excludebat.