Ius naturale
E Vicipaedia
Ius naturale pars iurum est. Haec notio per plerosque (sed non omnes) auctores iungitur cum ethica. Aliquot philosophi ampli qui scribebant de eo themate sunt Thomas Aquinas, Hugo Grotius atque Thomas Hobbes.
Isidorus Hispalensis docet: Quid sit ius naturale? Ius autem naturale , aut civile, aut gentium. Ius naturale commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum , sed naturale aequumque habetur.
[recensere] Nexus externus
- Isodorus Hispalensis: De etymologiarum libri XX Liber V: De legibus et temporibus