Tu quoque adiuvare potes
|
Novus apud Vicipaediam?
|
Vide etiam
|
|
Quid novi est
- 13 Iunii—Hibernia foedus Olisipense antiquavit. 53 ex centum contra foedus sententiam dixerunt. Hibernia fuit sola Europae civitas ubi populus invitatus est ut de foedere Olisipense sententiam diceret.
- 13 Iunii—Mortuus est Timothaeus Ioannes Russert, actorum diurnorum scriptor praecoque Americanus, qui Meet the Press, disputationem televisificam apud NBC, plus quam sedecim annos duxit.
- 9 Iunii—Secundum diurnarium Francofurtense FAZ Londinii plus plusque insidiatores iuveniles alii alios cultris aggredunt. Hoc anno adhuc sedecim iuvenes interfecti sunt. Urbi praefectus Boris Johnson proposuit iuvenibus linguas antiquas scilicet Latinam ac Graecam discendas esse. Putat ita pueros a cultris sclopetisque arceri posse.
- 1 Iunii—Mortuus est Ivus Saint Laurent, praeclarus sumptuosorum vestum factor et magister officinarum Francicus.
- 26 Maii—Suprema Aethiopiae Curia exsulem Mengistu Haile Mariam, olim rei publicae ducem, propter suam partem in Terrore Rubro, supplicio in absentia damnat.
- 26 Maii—Mortuus est Sydney Pollack, illustris pellicularum histrio et moderator cinematographicus.
- 25 Maii—Phoenix, NASA inter stellas navicula, Martem planetam advehitur.
- 9 Maii—Sancta Sedes novam paginam publicem interretialem Lingua Latina creat; vide "DOCUMENTA LATINA"
- 2 Maii—Typhon marinus Nargis nomine, Mare Indico natus die 27 Aprilis 2008, in Birmaniam incidit; secundum nuntia diei 6 Maii circa 22 000 hominum interficit.
Birmania et post adventum typhonis (ad inferiorem partem) et antea
|
|