Bivalvia
E Vicipaedia
Bivalvia | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
"Acephala" in Ernesti Haeckel[1] Kunstformen der nature, 1899, 1904
|
||||||
Taxinomia | ||||||
|
||||||
Ordines | ||||||
Subclassis Anomalosdesmata
Subclassis Heterodonta
Subclassis Paleoheterodonta
Subclassis Protobranchia
Subclassis Pteriomorphia
|
Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum classis, quae testam duarum partium fere aequalium (symmetricarum) habere solent. Toto classe sunt plus minusve 30,000 species, inter quas sunt pectina, ostreae, et mituli. Alii classem Bivalva, Pelecypoda, Lamellibranchia nominant.
Omnia bivalvia aquam aut salsam aut dulcem habitant.
Bivalvibus (gastropodibus dissimilibus) radula deest, pascuntur vero particellis ex aqua siphonandis colandisque. Alia bivalvia epifauni sunt (h.e. se bysso aut caemento organico superficiebus alligunt), alia infauna (se sub harenam sedimentave condunt): haec pedem fortem fossilem habere solent. Nonnulla natare possunt.
[recensere] Bivalvia Antiquis nota
Haec bivalvia apud scripta antiqua commemorantur:
- Balanus, Pholas dactylus, Pholas crispata
- Chema striata,[2] Venus verrucosa
- Chema levis,[3] Callista chione
- Dactylus, Lithophaga lithophaga
- Glycymeris, fortasse Glycymeris glycymeris
- Mitulus[4] Mytilus galloprovincialis et spp.
- Myiscus Modiolus barbatus
- Onyx, Solen vagina?
- Ostrea, Ostrea edulis et spp.
- Pecten, familia Pectenidae
- Peloris, Lucrina pelors, Tapes decussatus
- Aquosa peloris, fortasse Venerupis aurea
- Pinna, Pinna nobilis et spp.
- Solen, Ensis ensis et spp.
- Spondylus, Spondylus gaedaropus
- Telline, xiphydrion, sciphidrion, Donax trunculus
[recensere] Fontes
- Dalby, Andrew Food in the Ancient World: from A to Z (2003) ISBN 0415232597
[recensere] Notae
- ↑ Haeckel duos saltem libros Latine scripsit, nempe De telis quibusdam Astaci fluviatilis (1857) et De Rhizopodum finibus et ordinibus (1861), sed quo nomine Latino non patet.
- ↑ Plinii NH 32.53.147
- ↑ Plinii NH 32.53.147
- ↑ Varie scriptum: mitulus, mytulus, mytilus, etc. A voce Graeca quae est μύτυλος.
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |