Carnelevarium
E Vicipaedia
Carnelevarium sive Carnevarium, Carnisprivium, Saturnalia, Bacchanalia et aliis nominibus appellatum festum est dies festi in regionibus religionis Christianae, in primis Catholicae Romanae ante Diem Cinerum, id est ante ieiunia quae Pascham antecedunt.
Origo Carnelevarii festi quidem ante aetatem Christianam est, et apud alias religiones festa similia inveniuntur. Aetate pagana carnelevario finis hiemis celebrabatur.
Praecipuum Carnelevarii est hilaritas hominum qui alienam vestem induunt, personas habent, saltant, clamant, bibunt, edunt.
Die Cinerum autem omnia finita sunt, ut dicunt. Carnelevarii tempus incipit aut Sollemnitate Epiphaniae Domini sive die 6° mensis Ianuarii aut die Sancti Martini sive die 11° mensis Novembris. Carnelevarium Rhenanum exempli gratia incipit die Epiphaniae vel acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta.
Saepenumero Carnelevarium in regionibus Ecclesiae Catholicae Romanae celebratur, sed etiam exempli gratia in Basilia, quae urbs ad religionem protestantium pertinet. Ibi etiam Carnevarium—mirabile dictu in regionibus Catholicis Romanis—post Diem Cinerum celebratur. In regionibus Alamannorum, carnelevarium Alamannicum multis moribus paganis celebratur.
Index |
[recensere] Etymologia
Plures opiniones sunt de vocabulo. Plurimi dicunt vocabulum de Latino verbo "carne levare" ortum esse, quod ieiunia sequentia indicant.
Allii dicunt "carne vale!" simili sensu.
Iterum allii dicunt "curri navalis" verbum esse origo vocabuli quia olim et nunc naves super rotas trans vias oppidanas trahuntur. Etiam fabula de Stultifera Navi etymologice huc spectat.
[recensere] Arces carnvelevariae, ut dicuntur
Maiora oppida in quibus Carnelevarium magna pompa valde celebratur arces cernelevariae appellantur. In multis terris orbis terrarum, arces Carnelevariae sunt.
[recensere] Belgia
[recensere] Bolivia
[recensere] Brasilia
[recensere] Urbs Fluminensis
[recensere] Civitates Foederatae Americae
[recensere] Nova Aurelia
[recensere] Francia
[recensere] Germania
Germania habet inter alia Carnelevarium Alamannicum et Carnelevarium Rhenanum.
[recensere] Helvetia
[recensere] Basilia (urbs)
Dies ante iuiunia incipiunt die Lunae post diem Cinerum quarta hora pulsu matutino ut dicitur vel vulgo Morgenstraich. Exacte septuaginta duas horas bacchanalia manet. Matutino die Iovis quarta hora finitur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad dies ante ieiunia bacchanales Basilienses spectant. |
[recensere] Lucerna
[recensere] Hispania
Maxima Carnelevaria Hispaniae sunt in insulis Canariis et Gadibus.
[recensere] Italia
[recensere] Venetia
[recensere] Mexicum
[recensere] Respublica Dominicana
[recensere] Suecia
[recensere] Alia coepta Vici
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carnelevarium spectant. |